A Letter To Doctor Ingelo, then With My Lord Whitlock, Ambassador From The Protector To The Queen Of Sweden

Quid facis Arctoi charissime transfuga coeli,
Ingele, proh sero cognite, rapte cito?
Num satis Hybernum defendis pellibus Astrum,
Qui modo tam mollis nec bene firmus eras?
Quae Gentes Hominum, quae sit Natura Locorum,
Sint Homines, potius dic ibi sintre Loca?
Num gravis horrisono Polus obruit omnia lapsu,
Jungitur & praeceps Mundas utraque nive?
An melius canis horrescit Campus Aristis,
Amuius Agricolis & redit Orbe labor?
Incolit, ut fertur, saevam Gens mitior Oram,
Pace vigil, Bello strenua, justa Foro.
Quin ibi sunt Urbes, atque alta Palatia Regum,
Musarumque domus, & sua Templa Deo.
Nam regit Imperio populum Christina ferocem,
Et dare jura potest regia Virgo viris.
Utque trahit rigidum Magnes Aquilone Metallum,
Gandet eam Soboles ferrea sponte sequii.
Dic quantum liceat fallaci credere Famae,
Invida num taceat plura, sonet ve loquax.
At, si vera fides, Mundi melioris ab ortu,
Saecula Christinae nulla tulere parem.
Ipsa licet redeat (nostri decus orbis) Eliza,
Qualis nostra tamen quantaque Eliza fuit.
Vidimus Effigiem, mistasque Coloribus Umbras:
Sic quoque Sceptripotens, sic quoque visa Dea.
Augustam decorant (raro concordia) frontem
Majestas & Amor, Forma Pudorque simul.
Ingens Virgineo spirat Gustavus in ore:
Agnoscas animos, fulmineumque Patrem.
Nulla suo nituit tam lucida Stella sub Axe;
Non Ea quae meruit Crimine Nympha Polum.
Ah quoties pavidum demisit conscia Lumen,
Utque suae timuit Parrhasis Ora Deae!
Et, simulet falsa ni Pictor imagine Vultus,
Delia tam similis nec fuit ipsa sibi.
Ni quod inornati Triviae sint forte Capilli,
Sollicita sed buic distribuantur Acu.
Scilicet ut nemo est illa reverentior aequi;
Haud ipsas igitur fert sine Lege Comas.
Gloria sylvarum pariter communis utrique
Est, & perpetuae Virginitatis Honos.
Sic quoque Nympharum supereminet Agmina collo,
Fertque Choros Cynthi per Juga, per Nives.
Haud aliter pariles Ciliorum contrahit Arcus
Acribus ast Oculis tela subesse putes.
Luminibus dubites an straverit illa Sagittis
Quae foret exuviis ardua colla Feram.
Alcides humeros coopertus pelle Nemaea
Haud ita labentis sustulit Orbis Onus.
Heu quae Cervices subnectunt Pectora tales.
Frigidiora Gelu, candidiora Nive.
Caetera non licuit, sed vix ea tota, videre;
Nam chau fi rigido stant Adamante Sinus.
Seu chlamys Artifici nimium succurrerit auso,
Sicque imperfectum fugerit impar Opus:
Sive tribus spernat Victrix certare Deabus,
Et pretium formae nec spoliata ferat.
Junonis properans & clara Trophaea Minervae;
Mollia nam Veneris praemia nosse piget.
Hinc neque consuluit fugitivae prodiga Formae,
Nectimuit seris invigilasse Libris.
Insommem quoties Nymphae monuere sequaces
Decedet roseis heu color ille Genis.
Jamque vigil leni cessit Philomela sopori,
Omnibus & Sylvis conticuere Ferae.
Acrior illa tamen pergit, Curasque fatigat:
Tanti est doctorum volvere scripta Virum.
Et liciti quae sint moderamina discere Regni,
Quid fuerit, quid sit, noscere quicquid erit.
Sic quod in ingenuas Gothus peccaverit Artes
Vindicat, & studiis expiat Una suis.
Exemplum dociles imitantur nobile Gentes,
Et geminis Infans imbuit Ora sonis.
Transpositos Suecis credas migrasse Latinos,
Carmine Romuleo sic strepit omne Nemus.
Upsala nec priscis impar memoratur Athenis,
Aegidaque & Currus hic sua Pallas habet.
Illinc O quales liceat sperasse Liquores,
Quum Dea praesideat fontibus ipsa sacris!
Illic Lacte ruant illic & flumina Melle,
Fulvaque inauratam tingat Arena Salam.
Upsalides Musae nunc & majora conemus,
Quaeque mihi Famae non levis Aura tulit.
Creditur haud ulli Christus signasse suorum
Occultam gemina de meliore Notam.
Quemque tenet charo descriptum Nomine semper,
Non minus exculptum Pectore fida refert.
Sola haec virgineas depascit Flamma Medullas,
Et licito pergit solvere corda foco.
Tu quoque Sanctorum fastos Christina sacrabis,
Unica nec Virgo Volsiniensis erit.
Discite nunc Reges (Majestas proxima coelo)
Discite proh magnos hinc coluisse Deos.
Ah pudeat Tanitos puerilia fingere coepta,
Nugas nescio quas, & male quaerere Opes.
Acer Equo cunctos dum praeterit illa Britanno,
Et pecoris spolium nescit inerme sequi.
Ast Aquilam poscit Germano pellere Nido,
Deque Palatino Monte fugare Lupam.
Vos etiam latos in praedam jungite Campos,
Impiaque arctatis cingite Lustra Plagis.
Victor Oliverus nudum Caput exerit Armis,
Ducere sive sequi nobile laetus Iter.
Qualis jam Senior Solymae Godfredus ad Arces,
Spina cui canis floruit alba comis.
Et lappos Christina potest & solvere Finnos,
Ultima quos Boreae carcere Claustra premunt.
Aeoliis quales Venti fremuere sub antris,
Et tentant Montis corripuisse moras.
Hanc Dea si summa demiserit Arce procellam
Quam gravis Austriacis Hesperiisque cadat!
Omnia sed rediens olim narraveris Ipse;
Nec reditus spero tempora longa petit.
Non ibi lenta pigro stringuntur frigore Verba,
Solibus, & tandem Vere liquanda novo.
Sed radiis hyemem Regina potentior urit;
Haecque magis solvit, quam ligat illa Polum.
Dicitur & nostros moerens andisse Labores,
Fortis & ingenuam Gentis amasse Fidem.
Oblatae Batavam nec paci commodat Aurem;
Nec versat Danos insidiosa dolos.
Sed pia festinat mutatis Foedera rebus,
Et Libertatem quae dominatur amat.
Digna cui Salomon meritos retulisset honores,
Et Saba concretum Thure cremasset Iter.
Hanc tua, sed melius, celebraverit, Ingele, Musa;
Et labor est vestrae debitus ille Lyrae.
Nos sine te frustra Thamisis saliceta subimus,
Sparsaque per steriles Turba vagamur Agros.
Et male tentanti querulum respondet Avena:
Quin & Rogerio dissiluere fides.
Haec tamen absenti memores dictamus Amico,
Grataque speramus qualiacumque fore.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Related quotes

To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person And Judgment Of His Fortune. Illustrissimo Vero Domino Lanceloto Josepho De Maniban Grammatomantis

Quis posthac chartae committat sensa loquaci,
Si sua crediderit Fata subesse stylo?
Conscia si prodat Seribentis Litera sortem,
Quicquid & in vita plus latuisse velit?
Flexibus in calami tamen omnia sponte leguntur:
Quod non significant Verba, Figura notat.
Bellerophonteas signat sibi quisque Tabellas;
Ignaramque Manum Spiritus intus agit.
Nil praeter solitum sapiebat Epistola nostra,
Exemplumque meae Simplicitatis erat.
Fabula jucundos qualis delectat Amicos;
Urbe, lepore, novis, carmine tota scatens.
Hic tamen interpres quo non securior alter,
(Non res, non voces, non ego notus ei)
Rimatur fibras notularum cautus Aruspex,
Scriptur aeque inhians consulit exta meae.
Inde statim vitae casus, animique recessus
Explicat; (haud Genio plura liquere putem.)
Distribuit totum nostris eventibus orbem,
Et quo me rapiat cardine Sphaera docet.
Quae Sol oppositus, quae Mars adversa minetur,
Jupiter aut ubi me, Luna, Venusque juvent.
Ut trucis intentet mihi vulnera Cauda Draconis;
Vipereo levet ut vulnera more Caput.
Hinc mihi praeteriti rationes atque futuri
Elicit; Astrologus certior Astronomo.
Ut conjecturas nequeam discernere vero,
Historiae superet sed Genitura fidem.
Usque adeo caeli respondet pagina nostrae,
Astrorum & nexus syllaba scripta refert.
Scilicet & toti subsunt Oracula mundo,
Dummodo tot foliis una Sibylla foret.
Partum, Fortunae mater Natura, propinquum
Milie modis monstrat mille per indicia:
Ingentemque Uterum qui mole Puerpera solvat
Vivit at in praesens maxima pars hominum.
Ast Tu sorte tua gaude Celeberrime Vatum;
Scribe, sed haud superest qui tua fata legat.
Nostra tamen si fas praesagia jungere vestris,
Quo magis inspexti sydera spernis humum.
Et, nisi stellarum fueris divina propago,
Naupliada credam te Palamede satum.
Qui dedit ex aviun scriptoria signa volatu,
Sydereaque idem nobilis arte fuit.
Hinc utriusque tibi cognata scientia crevit,
Nec minus augurium Litera quam dat Avis.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

In Effigiem Oliveri Cromwell

Haec est quae toties Inimicos Umbra fugavit,
At sub qua Cives Otia lenta terunt.
In eandem Reginae Sueciae transmissam
Bellipotens Virgo, septem Regina Trionum.
Christina, Arctoi lucida stella Poli;
Cernis quas merui dura sub Casside Rugas;
Sicque Senex Armis impiger Ora fero;
Invia Fatorum dum per Vestigia nitor,
Exequor & Populi fortia Jussa Manu.
At tibi submittit frontem reverentior Umbra,
Nec sunt hi Vultus Regibus usque truces.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

In Legationem Domini Oliveri St. John Ad Provincias Foederatas

Ingeniosa Viris contingunt Nomina magnis,
Ut dubites Casu vel Ratione data.
Nam Sors, caeca licet, tamen est praesaga futuri;
Et sub fatidico Nomine vera premit.
Et Tu, cui soli voluit Respublica credi,
Foedera seu Belgis seu nova Bella feras;
Haud frustra cecidit tibi Compellatio fallax,
Ast scriptum ancipiti Nomine Munus erat;
Scilicet hoc Martis, sed Pacis Nuntius illo:
Clavibus his Jani ferrea Claustra regis.
Non opus Arcanos Chartis committere Sensus,
Et varia licitos condere Fraude Dolos.
Tu quoque si taceas tamen est Legatio Nomen.
Et velut in Scytale publica verba refert.
Vultis Oliverum, Batavi, Sanctumve Johannem?
Antiochus gyro non breviore stetit.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Ros

Cernis ut Eio descendat Gemmula Roris,
Inque Rosas roseo transfluat orta sinu.
Sollicita Flores stant ambitione supini,
Et certant foliis pellicuisse suis.
Illa tamen patriae lustrans fastigia Sphaerae,
Negligit hospitii limina picta novi.
Inque sui nitido conclusa voluminis orbe,
Exprimit aetherei qua licet Orbis aquas.
En ut odoratum spernat generosior Ostrum,
Vixque premat casto mollia strata pede.
Suspicit at longis distantem obtutibus Axem,
Inde & languenti lumine pendet amans,
Tristis, & in liquidum mutata dolore dolorem,
Marcet, uti roseis Lachryma fusa Genis.
Ut pavet, & motum tremit irrequieta Cubile,
Et quoties Zephyro fluctuat Aura, fugit .
Qualis inexpertam subeat formido Puellam,
Sicubi nocte redit incomitata domum.
Sic & in horridulas agitatur Gutta procellas,
Dum prae virgineo cuncta pudore timet.
Donec oberrantem Radio clemente vaporet,
Inq; jubar reducem Sol genitale trahat.
Talis, in humano si possit flore videri,
Exul ubi longas Mens agit usq; moras;
Haec quoque natalis meditans convivia Coeli,
Evertit Calices, purpureosque Thoros.
Fontis stilla sacri, Lucis scintilla perennis,
Non capitur Tyria veste, vapore Sabae.
Tota sed in proprii secedens luminis Arcem,
Colligit in Gyros se sinuosa breves.
Magnorumque sequens animo convexa Deorum,
Sydereum parvo fingit in Orbe Globum.
Quam bene in aversae modulum contracta figurae
Oppositum Mundo claudit ubiq; latus.
Sed bibit in speculum radios ornata rotundum;
Et circumfuso splendet aperta Die.
Qua Superos spectat rutilans, obscurior infra;
Caetera dedignans, ardet amore Poli.
Subsilit, hinc agili Poscens discedere motu,
Undique coelesti cincta soluta Viae.
Totaque in aereos extenditur orbita cursus;
Hinc punctim carpens, mobile stringit iter.
Haud aliter Mensis exundans Manna beatis
Deserto jacuit Stilla gelata Solo:
Stilla gelata Solo, sed Solibus hausta benignis,
Ad sua qua cecidit purior Aftra redit.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share
William Cowper

Idem Latine Redditum

Heu inimicitias quoties parit æmula forma,
Quam raro pulchrae, pulchra placere potest!
Sed fines ultrà solitos discordia tendit,
Cum flores ipsos bilis et ira movent.

Hortus ubi dulces præbet tacitosque recessûs,

Se rapit in partes gens animosa duas,
Hic sibi regales Amaryllis candida cultûs,

Illic purpureo vindicat ore Rosa.

Ira Rosam et meritis quæsita superbia tangunt,
Multaque ferventi vix cohibenda sinû,

Dum sibi fautorum ciet undique nomina vatûm,

Iusque suum, multo carmine fulta, probat.

Altior emicat illa, et celso vertice nutat,
Ceu flores inter non habitura parem,
Fastiditque alios, et nata videtur in usûs,

Imperii, sceptrum, Flora quod ipsa gerat.

Nec Dea non sensit civilis murmura rixæ,

Cui curæ est pictas pandere ruris opes.
Deliciasque suas nunquam non prompta tueri,
Dum licet et locus est, ut tueatur, adest.

Et tibi forma datur procerior omnibus, inquit,
Et tibi, principibus qui solet esse, color,
Et donec vincat quædam formosior ambas,
Et tibi reginæ nomen, et esto tibi.

His ubi sedatus furor est, petit utraque nympham
Qualem inter Veneres Anglia sola parit;
Hanc penes imperium est, nihil optant amplius, hujus
Regnant in nitidis, et sine lite, genis.

poem by William CowperReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Hortus

Quisnam adeo, mortale genus, praecordia versat:
Heu Palmae, Laurique furor, vel simplicis Herbae!
Arbor ut indomitos ornet vix una labores;
Tempora nec foliis praecingat tota maglignis.
Dum simud implexi, tranquillae ad ferta Quiaetis,
Omnigeni coeunt Flores, integraque Sylva.
Alma Quies, teneo te! & te Germana Quietis
Simplicitas! Vos ergo diu per Templa, per urbes,
Quaesivi, Regum perque alta Palatia frustra.
Sed vos Hotrorum per opaca siluentia longe
Celarant Plantae virides, & concolor Umbra.
O! mibi si vestros liceat violasse recessus.
Erranti, lasso, & vitae melioris anhelo,
Municipem servate novum, votoque potitum,
Frondosae Cives optate in florea Regna.
Me quoque, vos Musae, &, te conscie testor Apollo,
Non Armenta juvant hominum, Circique boatus,
Mugitusve Fori; sed me Penetralia veris,
Horroresque trahunt muti, & Consortia sola.
Virgineae quem non suspendit Gratia formae?
Quam candore Nives vincentum, Ostrumque rubore,
Vestra tamen viridis superet (me judice) Virtus.
Nec foliis certare Comae, nec Brachia ramis,
Nec possint tremulos voces aequare susurros.
Ah quoties saevos vidi (quis credat?) Amantes
Sculpentes Dominae potiori in cortice nomen?
Nec puduit truncis inscribere vulnera sacris.
Ast Ego, si vestras unquam temeravero stirpes,
Nulla Neaera, Chloe, Faustina, Corynna, legetur:
In proprio sed quaeque libro signabitur Arbos.
O charae Platanus, Cyparissus, Populus, Ulnus!
Hic Amor, exutis crepidatus inambulat alis,
Enerves arcus & stridula tela reponens,
Invertitque faces, nec se cupit usque timeri;
Aut experrectus jacet, indormitque pharetrae;
Non auditurus quanquam Cytherea vocarit;
Nequitias referuut nec somnia vana priores.
Laetantur Superi, defervescente Tyranno,
Et licet experti toties Nymphasque Deasque,
Arbore nunc melius potiuntur quisque cupita.
Jupiter annosam, neglecta conjuge, Quercum
Deperit; baud alia doluit sic pellice. Juno.
Lemniacum temerant vestigia nulla Cubile,
Nic Veneris Mavors meminit si Fraxinus adsit.
Formosae pressit Daphnes vestigia Phaebus
Ut fieret Laurus; sed nil quaesiverat ultra.
Capripes & peteret quod Pan Syringa fugacem,
Hoc erat ut Calamum posset reperire Sonorum.

Note: Desunt multa. Nec tu, Opisex horti, grato sine carmine abibis:
Qui brevibus plantis, & laeto flore, notasti
Crescentes horas, atque intervalla diei.
Sol ibi candidior fragrantia Signa pererrat;
Proque truci Tauro, stricto pro forcipe Cancri,
Securis violaeque rosaeque allabitur umbris.
Sedula quin & Apis, mellito intenta labori,
Horologo sua pensa thymo Signare videtur.
Temporis O suaves lapsus! O Otia sana!
O Herbis dignae numerari & Floribus Horae!

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share
John Donne

To George Herbert,

SENT HIM WITH ONE OF MY SEALS OF THE
ANCHOR AND CHRIST.

QUI prius assuetus serpentum fasce tabellas
Signare, hæc nostræ symbola parva domus,
Adscitus domui Domini, patrioque relicto
Stemmate, nanciscor stemmata jure nova.
Hinc mihi Crux primo quæ fronti impressa lavacro,
Finibus extensis, anchora facta patet.
Anchoræ in effigiem Crux tandem desinit ipsam,
Anchora fit tandem Crux tolerata diu.
Hoc tamen ut fiat, Christo vegetatur ab ipso
Crux, et ab affixo est Anchora facta Jesu.
Nec natalitiis penitus serpentibus orbor,
Non ita dat Deus, ut auferat ante data.
Qua sapiens, dos est, qua terram lambit et ambit,
Pestis, at in nostra sit medicina Cruce
Serpens fixa Cruci si sit natura, Crucique
A fixo nobis gratia tota fluat.
Omnia cum Crux sint, Crux Anchora fixa, sigillum
Non tam dicendum hoc, quam catechismus erit.
Mitto, nec exigua, exigua sub imagine, dona,
Pignora amicitiæ, et munera vota preces.
Plura tibi accumulet sanctus cognominis, Ille
Regia qui flavo dona sigillat equo.

poem by John DonneReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Portii Licinii

PORTII LICINII.

Si Phoebi soror es, mando tibi, Delia, causam,
Scilicet, ut fratri quae peto verba feras:
Marmore Sicanio struxi tibi, Delphice, templum,
Et levibus calamis candida verba dedi.
Nunc, si nos audis, atque es divinus Apollo,
Dic mihi, qui nummos non habet unde petat.

ENGLISHED.

If you are Phoebus sister, Delia, pray,
This my request unto the Sun convay:
O Delphick god, I built thy marble fane,
And sung thy praises with a gentle cane,
Now, if thou art divine Apollo, tell,
Where he, whose purse is empty, may go fill.

poem by Richard LovelaceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Epigramma in Duos montes Amosclivum Et Bilboreum

Farfacio.

Cernis ut ingenti distinguant limite campum
Montis Amos clivi Bilboreique juga!
Ille stat indomitus turritis undisque saxis:
Cingit huic laetum Fraximus alta Caput.
Illi petra minax rigidis cervicibus horret:
Huic quatiunt viridis lenia colla jubas.
Fulcit Atlanteo Rupes ea vertice coelos:
Collis at hic humeros subjicit Herculeos.
Hic ceu carceribus visum sylvaque coercet:
Ille Oculos alter dum quasi meta trahit.
Ille Giganteum surgit ceu Pelion Ossa:
Hic agit ut Pindi culmine Nympha choros.
Erectus, praeceps, salebrosus, & arduus ille:
Aeclivis, placidus, mollis, amoenus hic est.
Dissimilis Domino coiit Natura sub uno;
Farfaciaque tremunt sub ditione pares.
Dumque triumphanti terras perlabitur Axe,
Praeteriens aequa stringit utrumque Rota.
Asper in adversos, facilis cedentibus idem;
Ut credas Montes extimulasse suos.
Hi sunt Alcidae Borealis nempe Columnae,
Quos medio scindit vallis opaca freto.
An potius longe sic prona cacumina nutant,
Parnassus cupiant esse Maria tuus.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share
Ambrose Bierce

Dies Irae

Dies irae! dies ilia!
Solvet saeclum in favilla
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
Quando Judex est venturus.
Cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionem,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et Natura,
Quum resurget creatura
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo quum sedebit,
Quicquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus,
Quem patronem rogaturus,
Quum vix justus sit securus?

Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis;
Salva me, Fons pietatis

Recordare, Jesu pie
Quod sum causa tuae viae;
Ne me perdas illa die.

Quarens me sedisti lassus
Redimisti crucem passus,
Tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta.
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis;
Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa
Qua resurgent et favilla,
Judicandus homo reus
Huic ergo parce, Deus!

poem by Ambrose BierceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

De Quintia Et Sesbia. Ep. 87

DE QUINTIA ET LESBIA. EP. 87.

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
Recta est; haec ego sic singula confiteor:
Tota illud formosa nego: nam multa venustas;
Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est quae, cum pulcherrima tota est,
Tum omnibus una omneis surripuit veneres.

ENGLISHED.

Quintia is handsome, fair, tall, straight: all these
Very particulars I grant with ease:
But she all ore 's not handsome; here's her fault:
In all that bulk there's not one corne of salt,
Whilst Lesbia, fair and handsome too all ore,
All graces and all wit from all hath bore.

poem by Richard LovelaceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Sanazari Hexasticon

SANAZARI HEXASTICON.

Viderat Adriacis quondam Neptunus in undis
Stare urbem et toto ponere Jura mari:
Nunc mihi Tarpeias quantumvis, Jupiter, Arces
Objice et illa mihi moenia Martis, ait,
Seu pelago Tibrim praefers, urbem aspice utramque,
Illam homines dices, hanc posuisse deos.

SANAZAR'S HEXASTICK.

In Adriatick waves when Neptune saw,
The city stand, and give the seas a law:
Now i' th' Tarpeian tow'rs Jove rival me,
And Mars his walls impregnable, said he;
Let seas to Tyber yield; view both their ods!
You'l grant that built by men, but this by gods.

poem by Richard LovelaceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Alex Descends Into Hell For A Bottle Of Milk/korova 1

Dies irae, dies illa
Dies irae, dies illa
Tuba mirum spargens sonum
Decet in inferno
Dies illa, dies illa
Translation:
A day of wrath, that day
A day of wrath, that day
The amazing sound scattering from the trumpet
As is fitting for hell
That day, that day

song performed by by U2Report problemRelated quotes
Submitted by Lucian Velea
Vote! | Copy!

Share

Gualterus Danistonus, Ad Amicos. - And Imitation

Dum studeo fungi fallentis munere vitae,
Adfectoque viam sedibus Elysiis
Arctoa florens sophia, Samiisque superbus
Discipulis, animas morte carere cano.
Has ego corporibus profugas ad sidera mitto;
Sideraque ingressis otia blanda dico;
Qualia conveniunt divis, queis fata volebant
Vitai faciles molliter ire vias:
Vinaque coelicolis media inter gaudia libo;
Et me quid majus suspicor esse viro,
Sed fuerint nulli forsan, quos spondeo, coeli;
Nullaque sint Ditis numina, nulla Jovis:
Fabula sit torris agitur, quae vita relictis
Quique superstes homo; qui nihil, esto Deus.
Attamen esse hilares, et inanes mittere curas
Proderit, ac vitae commoditate frui,
Et festos agitasse dies, aevique fugacis
Tempora perpetuis detinuisse jocis.
His me parentem praeceptis occupet orcus,
Et mors; seu divum, seu nihil esse velit;
Nam sophia ars illa est, quae fallere suaviter hoyas
Admonet, atque orci non timuisse minas.


Imitated


Studious the busy moments to deceive,
That fleet between the cradle and the grave,
I credit what the Grecian dictates say,
And Samian sounds o'er Scotia's hills convey.
When mortal man resigns his transient breath
The body only I give o'er to death;
The parts dissolved and broken frame I mourn:
What came from earth I see to earth return.
The immaterial part, th' ethereal soul,
Nor can change vanquish, nor can death control.
Glad I release it from its partner's cares,
And bid good angels waft it to the stars:
Then in the flowing bowl I drown those sighs,
Which, spite of wisdom, from our weakness rise.
The draught to the dead's memory I commend,
And offer to thee now, immortal friend:
But if opposed to what my thoughts approve,
Nor Pluto's rage there be, nor power of Jove,
On its dark side if thou the prospect take,
Grant all forgot beyond black Lethe's lake;
In total death suppose the mortal lie,
No new hereafter, nor a future sky;
Yet bear thy lot content, yet cease to grieve;
Why ere death comes dost thou forbear to live?
The little time thou hast 'twixt instant now
And Fate's approach is all the gods allow;
And of this little hast thou ought to spare
To sad reflection and corroding care?
The moments past, if thou art wise, retrieve
With pleasant memory of the bliss they gave.
The present hours in present mirth employ,
And bribe the future with the hopes of joy;
The future (few or more, howe'er they be)
Where destined erst, nor can by Fate's decree
Be now cut off betwixt the grave and thee.

poem by Matthew PriorReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Lines On Reading Too Many Poets

Roses, rooted warm in earth,
Bud in rhyme, another age;
Lilies know a ghostly birth
Strewn along a patterned page;
Golden lad and chimbley sweep
Die; and so their song shall keep.

Wind that in Arcadia starts
In and out a couplet plays;
And the drums of bitter hearts
Beat the measure of a phrase.
Sweets and woes but come to print
Quae cum ita sint.

poem by Dorothy ParkerReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

De Suo In Lesbiam Amore Ep. 88.

DE SUO IN LESBIAM AMORE. EP. 88.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me Lesbia amata mea est;
Nulla fides ullo fuit unquam faedere tanta,
Quanta in amore suo ex parte reperta mea est.

ENGLISHED.

No one can boast her self so much belov'd,
Truely as Lesbia my affections prov'd;
No faith was ere with such a firm knot bound,
As in my love on my part I have found.

poem by Richard LovelaceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

A Song For Europe

(ferry/mackay)
Here as I sit
At this empty cafe
Thinking of you
I remember
All those moments
Lost in wonder
That well never
Find again
Though the world
Is my oyster
Its only a shell
Full of memories
And here by the seine
Notre-dame casts
A long lonely shadow
Now - only sorrow
No tomorrow
Theres no today for us
Nothing is there
For us to share
But yesterday
These cities may change
But there always remains
My obsession
Through silken waters
My gondola glides
And the bridge - it sighs ...
I remember
All those moments
Lost in wonder
That well never
Find again
Theres no more time for us
Nothing is there
For us to share
But yesterdays
Ecce momenta
Illa mirabilia
Quae captabit
In aeternum
Memor
Modo dolores
Sunt in dies
Non est reliquum
Vero tantum
Comminicamus
Perdita
Tous ces moments
Perdus dans l'enchantement
Qui ne reviendront
Jamais
Pas daujourdhui pour nous
Pour nous il ny a rien
A partager
Sauf le pass

song performed by by Roxy MusicReport problemRelated quotes
Submitted by Lucian Velea
Vote! | Copy!

Share

Edmundi Trotii Epitaphium

Charissimo Filio
Edmundo Trotio
Posuimus Pater & Mater
Frustra superstites.
Legite Parentes, vanissimus hominum ordo,
Figuli Filiorum, Substructores Hominum,
Fartores Opum, Longi Speratores,
Et nostro, si fas, sapite infortunio.
Fruit Edmundus Trottuis.
E quatuor masculae stirpis residuus,
Statura justa, Forma virili, specie eximic,
Medio juventutis Robore simul & Flore,
Alpectu, In cessu, sermone juxta amabilis,
Et siquid ultra Cineri pretium addit.
Honesta Diciplina domi imbutus,
Peregre profectus
Generosis Artibus Animum
Et exercitiis Corpus firmaverat.
Circaeam Insulam, Scopulos Sirenum
Praeternavigavit,
Et in hoc naufragio morum & saeculi
Solus perdiderat nihil, auxit plurimum.
Hinc erga Deum pietate,
Erga nos Amore & Obsequio,
Comitate erga Omnes, & intra se Modestia
Insignis, & quantaevis fortunae capax:
Delitiae Aequalium, Senum Plausus,
Oculi Parentum, (nunc, ah, Lachrymae)
In eo tandem peccavit quod mortalis.
Et fatali Pustularum morbo aspersus,
Factus est
(Ut verae Laudis Invidiam ficto Convitio levemus)
Proditor Amicorum, Parricida Parentum,
Familiae Spongia:
Et Naturae invertens ordinem
Nostri suique Contemptor,
Mundi Desertor, defecit ad Deum.
Undecimo Augusti; Aerae Christae 1667.
Talis quum fuerit Calo non invidemus.

poem by Andrew MarvellReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share

Mart. Lib. I. Epi. 14.

MART. LIB. I. EPI. 14.

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quem de visceribus traxerat ipsa suis;
Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit:
Sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet.

ENGLISHED.

When brave chast Arria to her Poetus gave
The sword from her own breast did bleeding wave:
If there be faith, this wound smarts not, said she;
But what you'l make, ah, that will murder me.

poem by Richard LovelaceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share
Ambrose Bierce

The Day Of Wrath / Dies Iræ

Day of Satan's painful duty! Dies iræ! dies illa!
Earth shall vanish, hot and sooty; Solvet sæclum in favilla
So says Virtue, so says Beauty. Teste David cum Sibylla.
Ah! what terror shall be shaping Quantus tremor est futurus,
When the Judge the truth's undraping- Quando Judex est venturus.
Cats from every bag escaping! Cuncta stricte discussurus.
Now the trumpet's invocation Tuba mirum spargens sonum
Calls the dead to condemnation; Per sepulchra regionem,
All receive an invitation. Coget omnes ante thronum
Death and Nature now are quaking, Mors stupebit, et Natura,
And the late lamented, waking, Quum resurget creatura
In their breezy shrouds are shaking. Judicanti responsura.
Lo! the Ledger's leaves are stirring, Liber scriptus proferetur,
And the Clerk, to them referring, In quo totum continetur,
Makes it awkward for the erring. Unde mundus judicetur.
When the Judge appears in session, Judex ergo quum sedebit,
We shall all attend confession, Quicquid latet apparebit,
Loudly preaching non-suppression. Nil inultum remanebit.
How shall I then make romances Quid sum miser tunc dicturus,
Mitigating circumstances? Quem patronem rogaturus,
Even the just must take their chances. Quum vix justus sit securus?
King whose majesty amazes, Rex tremendæ majestatis,
Save thou him who sings thy praises; Qui salvandos salvas gratis;
Fountain, quench my private blazes. Salva me, Fons pietatis.
Pray remember, sacred Saviour, Recordare, Jesu pie,
Mine the playful hand that gave your Quod sum causa tuæ viæ;
Death-blow. Pardon such behavior. Ne me perdas illa die.
Seeking me, fatigue assailed thee, Quærens me sedisti lassus
Calvary's outlook naught availed thee; Redemisti crucem passus,
Now 'twere cruel if I failed thee. Tantus labor non sit cassus.
Righteous judge and learnèd brother, Juste Judex ultionis,
Pray thy prejudices smother Donum fac remissionis
Ere we meet to try each other. Ante diem rationis.
Sighs of guilt my conscience gushes, Ingemisco tanquam reus,
And my face vermilion flushes; Culpa rubet vultus meus;
Spare me for my pretty blushes. Supplicanti parce, Deus.
Thief and harlot, when repenting, Qui Mariam absolvisti,
Thou forgavest-complimenting Et latronem exaudisti,
Me with sign of like relenting. Mihi quoque spem dedisti.
If too bold is my petition Preces meæ non sunt dignæ,
I'll receive with due submission Sed to bonus fac benigne
My dismissal-from perdition. Ne perenni cremer igne.
When thy sheep thou hast selected Inter oves locum præsta.
From the goats, may I, respected, Et ab hædis me sequestra,
Stand amongst them undetected. Statuens in parte dextra.
When offenders are indited, Confutatis maledictis,
And with trial-flames ignited, Flammis acribus addictis,
Elsewhere I'll attend if cited. Voca me cum benedictis.
Ashen-hearted, prone and prayerful, Oro supplex et acclinis,
When of death I see the air full, Cor contritum quasi cinis;
Lest I perish too be careful. Gere curam mei finis.
On that day of lamentation, Lacrymosa dies illa
When, to enjoy the conflagration, Qua resurget et favilla,
Men come forth, O be not cruel: Judicandus homo reus,
Spare me, Lord-make them thy fuel. Huic ergo parce, Deus!

poem by Ambrose BierceReport problemRelated quotes
Submitted by Poetry Lover
Vote! | Copy!

Share